monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 17, 12
Et posuit tenebras latibulum suum: et posuit obscuritatem sacramentorum, et occultam spem in corde credentium, ubi lateret ipse, non eos deserens; in his etiam tenebris ubi per fidem adhuc ambulamus, non per speciem, quamdiu quod non videmus speramus et per patientiam exspectamus . In circuitu eius tabernaculum eius: conversi tamen ad ipsum ambiunt qui credunt ei; quia in medio eorum est, cum omnibus aequaliter favet, in quibus tanquam in tabernaculo habitat hoc tempore. Tenebrosa aqua in nubibus aeris: nec propterea quisquam in illa luce, quae futura est cum ex fide ad speciem venerimus, iam se esse arbitretur, si Scripturas recte intelligit; in Prophetis enim atque in omnibus divini verbi praedicatoribus obscura doctrina est.